ZENODOTUS Troezenius

ZENODOTUS Troezenius
ZENODOTUS Troezenius
Umbricam historiam condidit, Dionys. Halicarn. l. 2. Suspicari autem liceat eundem esse ex quo Solin. c. 8. tradit, Praeneste ita dici a Praenesto Latini filio, Ulyssis nepote. Quam nominis rationem etiam legere est apud Steph. in Πραίνεςτος, et Mar. Capellam. l. 6. Alius est Aetolus, Caesari Germanico memoratus, pene initiô Commentarii, in Arataea Phaenomena. Item Zenodotus Theophilus, ex quo de Phalange et Arachne quaedam narrat Nicandri Scholiastes in Theriaca. Alius quoque Ephesius, itemque Alexandrinus; de utroque Suidam sis adi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRAENESTE — urbs Latii una ex celeberrimis, in sinibus Aequorum, a Româ 24. mill. pass. versus Fucinum lacum. Memoratur Plauto, Ciceroni, pro Planc. c. 26. Varroni, Virgilio, Propertio, Horatio, Livio, Dionysio, Velleio, Val. Maximo, Straboni, Plinio, Statio …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”